Igitur post annum venit Benabab cum exercitu in Aphec, quae est in campestribus. Porro filii Israel castrametati sunt contra eos, quasi duo parvi greges caprarum. Syri autem repleverant terram, et dixit unus vir Dei ad Achab. Quia dixerunt Syri: Deus montium Dominus est, et non vallium, tradam eos in manu tua. Et direxerunt acies ex adverso septem diebus. Septima autem die percussi sunt de Syris centum millia peditum, et reliqui fugerunt in Aphec, et cecidit murus super eos, qui remanserant. Benadab autem fugiens in civitatem latuit in cubiculo, quod erat intra cubiculum. Servi autem ejus timentes, ne superveniret Achab, et nemini parceret, et scientes reges Israel clementes, accinxerunt lumbos suos saccis, et ponentes funiculos in capitibus venerunt in occursum Achab dicentes: Servus tuus Benadab dicit: Vivat, oro te, anima mea. Quasi diceret: Quamcunque multam imposueris, suscipiam eam pro anima mea. Qui respondit: Si adhuc vivit, frater meus est, id est faciam cum eo foedus. Qui rapientes verbum ex ore ejus, quasi pro omine festinantes adduxerunt Benabad ad eum. Et levavit eum Achab secum in curru suo, et dixit ad eum Benabab: Civitates quas tulit pater meus a patre tuo, reddam tibi. Fac tibi plateas in Damasco, id est forum rerum venalium; sicut fecit pater meus in Samaria. Cumqe foederati essent redierunt ad propria Tunc Michaeas dixit ad socium suum in spiritu: Percute me. At ille noluit Cui ait: Quia non audisti vocem Domini, cum recedes a me, percutiet te leo. Quod factum est. Inveniensque alterum virum, dixit ad eum: Percute me in capite. Qui vulneravit eum. Tunc propheta mutato vultu, aspersione pulveris et sanguinis, clamavit ad regem in via: Cum essemus in praelio, adduxit vir unus captivum suum ad me dicens: Custodi istum; qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima ejus, id est eris servus mihi pro eo, aut talentum argenti mihi appendes. Cum autem verterem me huc atque illuc, subito non comparuit. Et ait rex: Judicium tuum est, quod ipse decrevisti, alterutrum necesse est facias ei. Tunc lota facie agnitus est propheta a rege, et ait: Haec dicit Dominus; quia dimisisti virum blasphemum dignum morte, erit anima tua pro anima ejus, id est ipse te interficiet. Et iratus rex prophetae jussit eum clausum custodiri, et venit in Samariam.